monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7 > bnf10439.93 r > sectio 311 > bnf10439.161 r > sectio 17 > sectio 764 > sectio 459 > bnf12590.84 > sectio 775 > sectio 36 > uwbM.p.th.f.68.310 > sectio 2 > bnf12590.291 > 16 > bnf2607.19 > sectio > uwbM.p.th.f.68.323 > sectio 592 > bnf12590.157 > sectio 35 > sectio 113 > uwbM.p.th.q.1a.304 > bnf2607.45 > sectio 5 > Psalmi, 32 > sectio 3 > sectio 22 > 21 > sectio 807 > bnf12590.110 > sectio 153 > bnf7240.67 > bnfGrec107.977 > sectio 591 > bnf5129.93 > 302 > sectio 32 > CAPUT X. De unita inscriptione titulorum
Cassiodorus, Praefatio, IX. De quinquefaria divisione. <<<     >>> XI. Quid sit diapsalma.

CAPUT X. De unita inscriptione titulorum SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quasdam superscriptiones psalmorum per allusionem consimilem constat spiritualiter intuendas; quia si litteram consideras, extraneum est, cum non ea invenias in psalmis quae continentur in titulis; si vero trahantur ad tropicum intellectum, nimis videntur accommodae, ut est illud ubi res gestae significantur, ut est: cum fugit a facie Absalom; ubi locus, ut est: cum esset in deserto Idumeae; ubi dies, ut est: in prima sabbati; ubi Hebraea nomina, sicut est: Idithum; ubi facta est comparatio gestorum, ut est: cum mutavit vultum suum coram Abimelech; vel specierum consimilium, ut est: pro torcularibus.
2 Quapropter in superscriptionibus titulorum, sive psalmum, sive canticum, sive psalmumcanticum, sive canticumpsalmum, in finem, sive aliquid de sexta, quam diximus, complexione reperire potueris, aut sigillatim, aut unum, duo, vel tria, sive quatuor ex eis inserta cognoveris, ad illas virtutes trahe, quas unicuique inesse dicemus: quia rerum istarum commemoratio ad similitudinem occultae intelligentiae posita subtiliter invenitur.
3 Ista enim ante fores psalmorum, tanquam sacrata vela pendent, per quae, si aciem mentis intendas rarescentibus quibusdam filis, facile eorum penetralia contueris.
4 Quis enim tot causas, tot diversitates nominum putet otiosas, cum nefas sit credere Scripturas divinas aliquid supervacuum continere? Legitur enim: Amen, amen dico vobis, quia iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia compleantur (Matth. V 18).